- VASCONES
- VASCONESPlin. l. 3. c. 3. Tacit. l. 4. Hist. c. 33. Ptolem. populi Hispaniae Tarraconensis, ad montis Pyrenaei radices, in Aquitaniae confimo, (quorum regio Navarra, teste Taraphâ cum aliis) qui montes Pyrenaeos in Aquitaniam transgressi, illi nomen suum indidêre: nam pars Aquitaniae inter dictos montes, et Garumnam, ac Oceanum Aquitanicum comprehensa, Gascoigne, et Italis la Guascogna nominatur. Porro regnum Navarrae, suô Rege defunctô, Ferdinandus Rex Castellae et Aragoniae, post regnum Granatense recuperatum, victis Arabibus et eiectis, regno Hispaniae adiunxit Annô salutis 1492. Romani Pontificis auctoritate. Iuvenal. Sat. 15. v. 93. Vasconum meminit:Vascones (ut fama est) alimentis talibus usi,Produxisse animas. --- ---Ferrar. Baudrando Vascones, vulgo Gascone, populi fuêre Hispaniae Tarraconensis, inter Iberum fluvium et Pyrenaeos; montes, ubi inter Cantabros, Celtiberos, et Ilergetes, ubi hodie regnum Navarrae, quod Ferdinandus V. Aragoniae Rex sine causa occupavit A. C. 1492. pulsô inde legitimô Rege Ioanne Albretiô ipsius pronepote, nullâ fretus Romani Pontificis auctoritate: quod enim dicunt Hispani, de quodam diplomare Iulii II. fuit tantum post illam usurpationem et ad ipsorum instantiam, ut videre est ex temporibus utriusque, et ut pluribus probat Mezeraeus cum aliis. Regni caput est Pompelo. Navarra autem superior ab eo tempore subest Hispano. Inferior et minor portio Gallico sceptro per Henricum IV. legitimum huius regni heredem coniuncta est. Vascones, cum Asturibus, domiti a Vamba Hispan. Rege, A. C. 675. Carolum Franciae Regem ex Hispania, ubi Saracenos vicerat, regressum, petentes, non exiguam ei cladem intulerunt, Rolandô quoque caesô, A. C. 778. Alphonsus Arragonius, Legionis et Vasconum regnum coniunxit, A. C. 1109. Sanctio Vasconiam Alphonsus Castellanus ademit, A. C. 1198. iunctus Petro Aragonio, pace cum Aben Iosepho factâ, qui duo priores regnum legitimo Principi ereptum, cum Legione turpiter inter se divisêre, A. C. 1200. ab Aragoniae et Vasconum Regibus victus est Iohannes Rex Lusitaniae, A. C. 1415. Vasconum tandem Rege fugatô, Iohannem Labretanum regnô exuit Ferdinandus, de quo supra. Vide Navarra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.